CICATRICES

CICATRICES
CICATRICES
adversô corpore acceptae, decorae: unde occasione poscente ostentati solebant, Liv. l. 2. c. 23. Magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in Forum proiecit. Obsita erat squalore vestis ----- ipse testes bonestarum aliqnot locis pugnarum, cicatrices adversô pectore ostentabat. Apud eundem Servilius, l. 45. c. 39. orationem satis prolixam, his verbis claudit: Ex omnibus= cum quibus manus conserui, spolia retuli, insigne corpus honestus cicatricibus omnibus adversô corpore exceptu habeo. Dein nudare se coepit, etc. Contra aversae infames, quae scil. in tergo fugientium conspiciuntur. Unde de Siccio Dentato Tribuno Plebis narrat A. Gellius, l. 2. c. 11. scriptum esse, in Libris Annalibus, pugnâsse in hostem centum et XX. proeliis; cicatricem aversam nullam, adversas quinque et XL. tulisse, etc. Uti autem in corpore cicatrices e vulneribus remanent: sic Cicatrices, ex vitiis animabus imprimi, in ultimo Iudicio, apparituras, creditum Veterum non paucis. Hinc Plato, διαμεμαςτιγωμέντη καὶ οὐλῶν μεςτην ὑπὸ ἐπιορκιῶν καὶ ἀδικίας, ἃ ἑκάςτῳ ἡ πρᾶξις αὐτοῦ ἐξωμόρξατο εἰς τὴν ψυχην`, Regum et Magnatum aumos plerumque periuriis atque iniustitiâ, quasi quibufdam verberibus, cicatricibusque infectos, qualia cuiusque actio contraxit, impressitque animo, deprehendi, dicit, in Gorgia. Et apud eundem Etis Armenius inter alia, quae apud mortuos observaverit, etiam hoc recenset, iniustos a Iudice ad sinistram infra ire iussos esse, ἔχοντες εν τῷ ὄπιςθεν σημεῖα πάντων ἃ ἔπραξαν, Omnium, quae fecerunt in vita, post tergum signa ferentes. Expressius Plutarchus de his qui sero a Num. pun. ubi de improborum post mortem iudicio supplicioque loquitur, Cicatrices, inquit, et vibices restant a singulis vitiis, maiores aliis, aliis minores ---- Squalidus iste et caliginosus (color) illiberalium sordium est pigmentum atque avaritiae. Sanguinolentus et igneus, crudelitatis atque saevitiae. Caeruleus intemperantiae circa voluptates; lividus et violaceus, et qualis atramenti, quod sepia emittit, invidiae ac malignitatis. Etenim ut hic vitiositas per Animoe motus in corpora certos colores dedit, ita etc. Hinc apud Lucian. Catapt. Tom. 4. p. 82. Cyniscus, vestibus detractis, tribus quatuorve cicatticibus, pene tamen obliteratis (vitiis scil. Philosophiae studiô postea abstersis) et qui una idem iudicium subiisse finguntur, Micyllus sutor, purus et ne punctulô quidem notatus, atque ex adverso Megapenthes Tyrannus totus lividus, et prae cicatricibus caeruleus, Rhadamantho Iudici exponuntur, etc. Vide Tobiam Pfannerum, System. Theol. Gentilis purior. c. 20. §. 7. uti de capitis tegmine cicatricibus in co occultandis adhibito, infra in Viriola.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Cicatrices — 1er épisode de la série Orbital Scénario Sylvain Runberg Dessin Serge Pellé Couleurs Serge Pellé Genre(s) Franco Belge Science fiction …   Wikipédia en Français

  • Cicatrices — Para otros usos de este término, véase Cicatriz. Cicatrices del alma Título Cicatrices del alma Ficha técnica Dirección Francisco del Toro Dirección artística …   Wikipedia Español

  • Cicatrices — Cicatrix Ci*ca trix, n.; pl. {Cicatrices}. [L.] (Med.) The pellicle which forms over a wound or breach of continuity and completes the process of healing in the latter, and which subsequently contracts and becomes white, forming the scar. [1913… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Cicatrices del alma — Categoría Telenovela País originario México Canal El Canal de las Estrellas Horario de transmisión lunes a viernes a las 18:00 …   Wikipedia Español

  • cicatrices — noun ; scars …   Wiktionary

  • cicatrices — Plural of cicatrix. * * * ci·ca·tri·ces (sĭ kaґtrĭ sēz) (sik″ə triґsēz) plural of cicatrix …   Medical dictionary

  • cicatrices — cic·a·trice || sɪkÉ™trɪs n. scar (Medicine, Botany) …   English contemporary dictionary

  • cicatrices — plural of cicatrix …   Useful english dictionary

  • Les Cicatrices De Dracula — Titre original Scars of Dracula Réalisation Roy Ward Baker Acteurs principaux Christopher Lee, Christopher Matthews Scénario Anthony Hinds d après Bram Stoker Musique James Bernard Décors …   Wikipédia en Français

  • Les cicatrices de dracula — Titre original Scars of Dracula Réalisation Roy Ward Baker Acteurs principaux Christopher Lee, Christopher Matthews Scénario Anthony Hinds d après Bram Stoker Musique James Bernard Décors …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”